RODOLPHUS I Imperator

RODOLPHUS I Imperator
RODOLPHUS I. Imperator
Comes Habspurgicus fuit, quod castrum, est, inter Basileam et Tigurum, in Argovia, ditionis Bernensis: e Comitum Alsatiae familia oriundus, omnium consensu Imperator Francofurti electus est, A. C. 1273. cum in obfidione Basileae, cum qua multum ipsi negotii fuit. haereret. Marchionem Badensem, et Wirtembergicum Cimitem rebelles compescuit: Ottocarum Bohemum, Austriâ recuperatâ, vicit, hancque Alberto filio donavit. Burgundiam Imperio adiecit: Erfortensem seditionem compescuit. Interim multa ab Imperio abalienavit, Papaeque multa donavit, multa Italiae Principlibus vendidit. Italiam tamen adire noluit, dictitans: Vestigia Italiam adeuntium videre se, non cernere redeuntium. Tilonem porro, se pro Friderico II. venditantem, combussit. Spirae tandem in vicinia cum dixisset, multos ibi Reges conveniendos sibi esse, obiit, A. C. 1291. Germershemii. Imperii An. 18. Serrarius. l. 5. Histor. Mogunt. Stero et Argentina, in Chronol. Ut is Fridericum II. excepit, ita successit ei Adolphus Nassovius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • SPIRA — I. SPIRA celebris admodum Imperii, Episcopalis et ampla in German. civitas, tractus cognominis caput, cuius olim incolae Nemetes, et urbs ipsa Nemetum dicebatur, vulgo Spire. Non aeque culta, in Palatinatu inferiori sub Episcopô propriô. Sedes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AUSTRIA — German. OESTERREICH, et OSTERICH, regio partem Norici cum particula Pannoniae, partemque Germaniae circa Danubium complectens, inter Bavariam ad occasum et Hungariam ad ortum, inter Moraviam regionem Germ. ad Septentrionem et Stiriam ad meridiem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BAVARIA vulgo BEYERN — BAVARIA, vulgo BEYERN Ducatus Germaniae, secundus Imperii circulus, ab Avaribus Hunnorum reliquiis nomen habens, qui Noricis expulsis ca in terra consederunt, et B. literâ adiectâ Bavatiam dixerunt, ut quidam volunt: Matcus vero Baernwick natum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RUDOLPHUS I — I. RUDOLPHUS I. Imperator. Vide Rodolphus. II. RUDOLPHUS I. cognomine Senior. fil. minor natu Hermanni IV. Badensis rami Auctoris, cum fratre Hermanno V. initiô communibus auspiciis patrias ditiones rexit, donec ille, ob uxorem Gertrudim, filiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARELATUM — urbs nobilis Archiepiscopalis Galliae Narbonens. secundum quosdam ab Arulo, Priami nepote, vel ab Areli, filio Gad. Gen. c. 46. v. 16. condita: Phocensibus aliis eius originem tribuentibus, eô tempore, quô etiam Massilia exstructa. Sextanorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CRESCENTIUS Numentanus — Consul Roman. occupatâ mole Adriani, tyrannidem intolerabilem Romae exercuit, A. C. 985. pulsô IohanneX V. cum quo tamen mox revocato ipsi satis bene convenit. Hôc mortuô, Gregorio V. Iohannem Calabrum opposuit: sed Otto III. Imperator Antipapâ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MULHUSIA vulgo MULHAUSEN — MULHUSIA, vulgo MULHAUSEN urbs Alsatiae superioris ad Hellelum fluv. Imperialis, munita, et Helvetiis aggregata, ab A. C. 1515. in Sundgovia inserta. Arialbinum veterib. quibusdam. Eius Advocatiam olim habuit Episcopus Argentoratensis, sicut et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PACIS Ordo — a Pudolpho II. Imperatore instituendus; de quo sic Ioh. Henr. Heideggerus: Meditabatur idem Imperator et Rex Bohemiae rodolphus superstes adhuc Ordinem Pacis, pro conscientiarum libertate, aureae torquis insigni condecorandum ad cuius societatem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”